Znaleziono 901 Wyniki dla: Rio
postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)
fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca (Liber Iudicum 1, 36)
et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas (Liber Iudicum 2, 9)
igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi (Liber Iudicum 7, 1)
et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuæ et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliæ (Liber Iudicum 7, 11)
cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duæ autem turmæ palantes per campum adversarios sequebantur (Liber Iudicum 9, 44)
putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quæ junior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor (Liber Iudicum 15, 2)
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)
domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)
reddidit igitur matri suæ quæ tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha (Liber Iudicum 17, 4)
et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti (Liber Iudicum 18, 3)
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)