Znaleziono 965 Wyniki dla: Rex David
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)
dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)
adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo (Liber II Samuelis 1, 11)
dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)
et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini (Liber II Samuelis 1, 14)
vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1, 15)
et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)
planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
ascendit ergo David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber II Samuelis 2, 2)
sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (Liber II Samuelis 2, 3)
veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda et nuntiatum est David quod viri Jabesgalaad sepelissent Saul (Liber II Samuelis 2, 4)
