Znaleziono 2484 Wyniki dla: Reges Israel
dixitque rex Israël ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi (Liber II Regum 6, 21)
adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël (Liber II Regum 6, 23)
cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)
siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)
respondit autem unus servorum ejus tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus (Liber II Regum 7, 13)
cui Azaël ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala civitates eorum munitas igne succendes et juvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes divides (Liber II Regum 8, 12)
anno quinto Joram filii Ahab regis Israël et Josaphat regis Juda regnavit Joram filius Josaphat rex Juda (Liber II Regum 8, 16)
ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino (Liber II Regum 8, 18)
anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israël regnavit Ahazias filius Joram regis Judæ (Liber II Regum 8, 25)
viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël (Liber II Regum 8, 26)
tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes (Liber II Regum 9, 3)
et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël (Liber II Regum 9, 6)