Znaleziono 2484 Wyniki dla: Reges Israel
et dixit Dominus ad me porta hæc clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam eritque clausa (Prophetia Ezechielis 44, 2)
et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël (Prophetia Ezechielis 44, 6)
hæc dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël (Prophetia Ezechielis 44, 9)
sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)
et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israël sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote accipient (Prophetia Ezechielis 44, 22)
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum (Prophetia Ezechielis 44, 28)
victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israël ipsorum erit (Prophetia Ezechielis 44, 29)
et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël (Prophetia Ezechielis 45, 6)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)