Mosaico decorativo

Znaleziono 2484 Wyniki dla: Reges Israel

  • sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël (Liber II Paralipomenon 6, 6)

  • cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël (Liber II Paralipomenon 6, 11)

  • stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber II Paralipomenon 6, 14)

  • nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • et nunc Domine Deus Israël firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David (Liber II Paralipomenon 6, 17)

  • et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israël quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de cælis et propitiare (Liber II Paralipomenon 6, 21)

  • si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint pænitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 24)

  • tu exaudi de cælo et propitiare peccato populi tui Israël et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum (Liber II Paralipomenon 6, 25)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina