Znaleziono 482 Wyniki dla: Regem
in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (Liber Nehemiae 13, 6)
numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius (Liber Thobis 1, 24)
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)
et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël (Liber Thobis 14, 9)
denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)
responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)
et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)
qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat (Liber Esther 2, 6)
cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)
ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant (Liber Esther 2, 13)
et quæ intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas ædes deducebatur quæ sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis præsidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire jussisset ex nomine (Liber Esther 2, 14)
