Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quæ per magistrorum concilium data sunt a pastore uno (Liber Ecclesiastes 12, 11)
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est (Liber Ecclesiastes 12, 12)
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et lætabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te (Canticum Canticorum 1, 3)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum (Canticum Canticorum 1, 6)
si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum (Canticum Canticorum 1, 7)
murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento (Canticum Canticorum 1, 10)
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum (Canticum Canticorum 1, 11)
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina (Canticum Canticorum 1, 16)
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo (Canticum Canticorum 2, 5)
adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit (Canticum Canticorum 2, 7)
similis est dilectus meus capreæ hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos (Canticum Canticorum 2, 9)