Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
coph surrexerunt filii ejus et beatissimam prædicaverunt vir ejus et laudavit eam (Liber Proverbiorum 31, 28)
res multæ filiæ congregaverunt divitias tu supergressa es universas (Liber Proverbiorum 31, 29)
verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 1)
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole (Liber Ecclesiastes 1, 3)
oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens (Liber Ecclesiastes 1, 5)
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur (Liber Ecclesiastes 1, 6)
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant (Liber Ecclesiastes 1, 7)
cunctæ res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu (Liber Ecclesiastes 1, 8)
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos (Liber Ecclesiastes 1, 10)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
ego Ecclesiastes fui rex Israël in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 12)
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)