Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis (Liber Proverbiorum 22, 18)
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te (Liber Proverbiorum 22, 21)
si enim non habes unde restituas quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo (Liber Proverbiorum 22, 27)
ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Liber Proverbiorum 22, 28)
vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles (Liber Proverbiorum 22, 29)
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam (Liber Proverbiorum 23, 2)
ne desideres de cibis ejus in quo est panis mendacii (Liber Proverbiorum 23, 3)
noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum (Liber Proverbiorum 23, 4)
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum (Liber Proverbiorum 23, 5)
ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos ejus (Liber Proverbiorum 23, 6)
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuæ ad verba scientiæ (Liber Proverbiorum 23, 12)
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur (Liber Proverbiorum 23, 13)