Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt (Liber II Maccabaeorum 10, 3)
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant (Liber II Maccabaeorum 10, 6)
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum (Liber II Maccabaeorum 10, 7)
et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos (Liber II Maccabaeorum 10, 8)
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quæ gesta sunt narrabimus breviantes mala quæ in bellis gesta sunt (Liber II Maccabaeorum 10, 10)
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Fœnicis et Syriæ militiæ principem (Liber II Maccabaeorum 10, 11)
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis (Liber II Maccabaeorum 10, 12)
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Judæos debellabat (Liber II Maccabaeorum 10, 14)
Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant (Liber II Maccabaeorum 10, 15)
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt (Liber II Maccabaeorum 10, 17)