Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte (Liber I Maccabaeorum 12, 26)
cum occidisset autem sol præcepit Jonathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
et secutus est Jonatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum (Liber I Maccabaeorum 12, 30)
et junxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam (Liber I Maccabaeorum 12, 32)
audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et reversus est Jonathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa (Liber I Maccabaeorum 12, 35)
et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
et convenerunt ut ædificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha (Liber I Maccabaeorum 12, 37)
et cum cogitasset Tryfon regnare Asiæ et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
timens ne forte non permitteret eum Jonathas sed pugnaret adversus eum quærebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan (Liber I Maccabaeorum 12, 40)
et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)