Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum et egressæ de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex (Liber Genesis 46, 26)

  • filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Ægypti animæ duæ omnis anima domus Jacob quæ ingressa est Ægyptum fuere septuaginta (Liber Genesis 46, 27)

  • misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen (Liber Genesis 46, 28)

  • dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo (Liber Genesis 46, 30)

  • et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me (Liber Genesis 46, 31)

  • et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum (Liber Genesis 46, 32)

  • respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium (Liber Genesis 46, 34)

  • ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47, 1)

  • extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege (Liber Genesis 47, 2)

  • quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri (Liber Genesis 47, 3)

  • ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen (Liber Genesis 47, 4)

  • dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te (Liber Genesis 47, 5)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina