Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
numquid faciem ejus accipitis et pro Deo judicare nitimini (Liber Iob 13, 8)
aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis (Liber Iob 13, 9)
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestræ (Liber Iob 13, 12)
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis (Liber Iob 13, 14)
quis est qui judicetur mecum veniat quare tacens consumor (Liber Iob 13, 19)
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat (Liber Iob 13, 21)
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi (Liber Iob 13, 22)
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ (Liber Iob 13, 26)
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea (Liber Iob 13, 28)
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis (Liber Iob 14, 1)
quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet (Liber Iob 14, 2)
et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium (Liber Iob 14, 3)