Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent (Liber Esther 8, 11)

  • summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)

  • egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis (Liber Esther 8, 14)

  • Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)

  • apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)

  • igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante jam diximus tertiadecima die quando cunctis Judæis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Judæi superiores esse cœperunt et se de adversariis vindicare (Liber Esther 9, 1)

  • congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)

  • nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)

  • quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis ejus crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat (Liber Esther 9, 4)

  • itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere (Liber Esther 9, 5)

  • in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitæ hostis Judæorum quorum ista sunt nomina (Liber Esther 9, 6)

  • quos cum occidissent prædas de substantiis eorum agere noluerunt (Liber Esther 9, 10)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina