Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)
porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi præcepit aquæductum eorum (Liber Iudith 7, 6)
erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)
ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)
cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie (Liber Iudith 7, 11)
tunc ad Oziam congregati omnes viri feminæque juvenes et parvuli simul omnes una voce (Liber Iudith 7, 12)
et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis (Liber Iudith 7, 15)
melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros (Liber Iudith 7, 16)
contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)
tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te (Liber Iudith 7, 20)
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)
erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex (Liber Iudith 8, 4)