Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras (Liber Genesis 39, 18)
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde (Liber Genesis 39, 19)
tradiditque Joseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus (Liber Genesis 39, 20)
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39, 23)
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Ægypti et pistor domino suo (Liber Genesis 40, 1)
misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Joseph (Liber Genesis 40, 3)
videruntque ambo somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi (Liber Genesis 40, 5)
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Joseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis (Liber Genesis 40, 8)
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere (Liber Genesis 40, 10)
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)
respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 12)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras (Liber Genesis 40, 13)