Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente (Liber I Regum 17, 6)

  • post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram (Liber I Regum 17, 7)

  • surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te (Liber I Regum 17, 9)

  • surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquæ in vase ut bibam (Liber I Regum 17, 10)

  • cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum ejus dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua (Liber I Regum 17, 11)

  • quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)

  • ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)

  • factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)

  • dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum (Liber I Regum 17, 18)

  • et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium ejus (Liber I Regum 17, 20)

  • et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (Liber I Regum 17, 21)

  • exaudivit Dominus vocem Heliæ et reversa est anima pueri intra eum et revixit (Liber I Regum 17, 22)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina