Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agro repperit mandragoras quos matri Liæ detulit dixitque Raël da mihi partem de mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 14)
illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)
redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)
et exaudivit Deus preces ejus concepitque et peperit filium quintum (Liber Genesis 30, 17)
recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius (Liber Genesis 30, 22)
nato autem Joseph dixit Jacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam (Liber Genesis 30, 25)
da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi (Liber Genesis 30, 26)
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30, 29)
modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)
gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea (Liber Genesis 30, 32)
respondebitque mihi cras justitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quæ non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent (Liber Genesis 30, 33)
et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum (Liber Genesis 30, 35)