Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)
cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est (Liber II Samuelis 12, 19)
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)
dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret jejunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem (Liber II Samuelis 12, 21)
qui ait propter infantem dum adhuc viveret jejunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans (Liber II Samuelis 12, 22)
nunc autem quia mortuus est quare jejuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me (Liber II Samuelis 12, 23)
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)
misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (Liber II Samuelis 12, 25)
igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam (Liber II Samuelis 12, 26)
nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)
congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam (Liber II Samuelis 12, 29)
et tulit diadema regis eorum de capite ejus pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et prædam civitatis asportavit multam valde (Liber II Samuelis 12, 30)