Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem (Liber Genesis 25, 6)

  • et deficiens mortuus est in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum (Liber Genesis 25, 8)

  • et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre (Liber Genesis 25, 9)

  • habitavit autem ab Evila usque Sur quæ respicit Ægyptum intrœuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit (Liber Genesis 25, 18)

  • qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban (Liber Genesis 25, 20)

  • deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ (Liber Genesis 25, 21)

  • sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum (Liber Genesis 25, 22)

  • qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)

  • jam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt (Liber Genesis 25, 24)

  • qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob (Liber Genesis 25, 25)

  • Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Jacob (Liber Genesis 25, 28)

  • ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita (Liber Genesis 25, 32)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina