Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17, 8)
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram (Liber Genesis 17, 15)
et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo (Liber Genesis 17, 16)
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)
et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ (Liber Genesis 17, 25)
apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei (Liber Genesis 18, 1)
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18, 2)
sed adferam pauxillum aquæ et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore (Liber Genesis 18, 4)
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat juxta eos sub arbore (Liber Genesis 18, 8)
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18, 9)
cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi (Liber Genesis 18, 10)