Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem (Liber Genesis 14, 10)
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14, 13)
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (Liber Genesis 14, 16)
egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis (Liber Genesis 14, 17)
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi (Liber Genesis 14, 18)
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit cælum et terram (Liber Genesis 14, 19)
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi (Liber Genesis 14, 21)
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14, 22)
exceptis his quæ comederunt juvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas (Liber Genesis 14, 24)
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)
addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15, 3)