Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces (Apocalypsis Ioannis 2, 2)
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti (Apocalypsis Ioannis 2, 4)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei (Apocalypsis Ioannis 2, 7)
nihil horum timeas quæ passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitæ (Apocalypsis Ioannis 2, 10)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non lædetur a morte secunda (Apocalypsis Ioannis 2, 11)
sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere et fornicari (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quæ se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis (Apocalypsis Ioannis 2, 20)
et dedi illi tempus ut pænitentiam ageret et non vult pæniteri a fornicatione sua (Apocalypsis Ioannis 2, 21)
et filios ejus interficiam in morte et scient omnes ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apocalypsis Ioannis 2, 23)
et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur (Apocalypsis Ioannis 2, 27)
sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam (Apocalypsis Ioannis 2, 28)