Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut æternum illum recipere (Epistulam ad Philemonem 1, 15)
jam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei (Epistulam ad Philemonem 1, 24)
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et sæcula (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
tanto melior angelis effectus quanto differentius præ illis nomen hereditavit (Epistula ad Hebraeos 1, 4)
cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium (Epistula ad Hebraeos 1, 5)
et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ dicit et adorent eum omnes angeli Dei (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
ad Filium autem thronus tuus Deus in sæculum sæculi et virga æquitatis virga regni tui (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis (Epistula ad Hebraeos 1, 9)