Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
simul autem et otiosæ discunt circumire domos non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ loquentes quæ non oportet (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
jam enim quædam conversæ sunt retro Satanan (Epistula I ad Timotheum 5, 15)
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant (Epistula I ad Timotheum 5, 20)
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare (Epistula I ad Timotheum 6, 2)