Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Epistula ad Galatas 1, 3)
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri (Epistula ad Galatas 1, 4)
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi (Epistula ad Galatas 1, 7)
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quæro hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem (Epistula ad Galatas 1, 10)
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi (Epistula ad Galatas 1, 12)
et proficiebam in judaismo supra multos cœtaneos in genere meo abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum (Epistula ad Galatas 1, 14)
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam (Epistula ad Galatas 1, 15)
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini (Epistula ad Galatas 1, 16)
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum (Epistula ad Galatas 1, 17)
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim (Epistula ad Galatas 1, 18)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Epistula ad Galatas 1, 19)