Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui ejusmodi sunt (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula II ad Corinthios 1, 2)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis (Epistula II ad Corinthios 1, 15)
et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Judæam (Epistula II ad Corinthios 1, 16)
non quia dominamur fidei vestræ sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis (Epistula II ad Corinthios 1, 24)