Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote (Epistula I ad Corinthios 14, 20)
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotæ aut infideles nonne dicent quod insanitis (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus dijudicatur ab omnibus (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad ædificationem fiant (Epistula I ad Corinthios 14, 26)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
prophetæ duo aut tres dicant et ceteri dijudicent (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat (Epistula I ad Corinthios 14, 30)
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit (Epistula I ad Corinthios 14, 34)