Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)

  • et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum (Actus Apostolorum 22, 28)

  • protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum (Actus Apostolorum 22, 29)

  • postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis solvit eum et jussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos (Actus Apostolorum 22, 30)

  • intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 23, 1)

  • princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus (Actus Apostolorum 23, 2)

  • dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices (Actus Apostolorum 23, 5)

  • sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23, 6)

  • Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisæi autem utrumque confitentur (Actus Apostolorum 23, 8)

  • et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (Actus Apostolorum 23, 10)

  • facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum (Actus Apostolorum 23, 12)

  • qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum (Actus Apostolorum 23, 14)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina