Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum (Actus Apostolorum 18, 13)
incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Judæos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri judæi recte vos sustinerem (Actus Apostolorum 18, 14)
adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogæ percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curæ erat (Actus Apostolorum 18, 17)
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Judæis (Actus Apostolorum 18, 19)
rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit (Actus Apostolorum 18, 20)
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso (Actus Apostolorum 18, 21)
et descendens Cæsaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam (Actus Apostolorum 18, 22)
et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos (Actus Apostolorum 18, 23)
hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)
cum autem vellet ire Achajam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant (Actus Apostolorum 18, 27)
vehementer enim Judæos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 28)
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos (Actus Apostolorum 19, 1)