Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 21)

  • cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Judæi ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 23)

  • notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent (Actus Apostolorum 9, 24)

  • cum autem venisset in Hierusalem temptabat jungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus (Actus Apostolorum 9, 26)

  • Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu (Actus Apostolorum 9, 27)

  • loquebatur quoque et disputabat cum Græcis illi autem quærebant occidere eum (Actus Apostolorum 9, 29)

  • quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Cæsaream et dimiserunt Tarsum (Actus Apostolorum 9, 30)

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)

  • factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddæ (Actus Apostolorum 9, 32)

  • et ait illi Petrus Æneas sanat te Jesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit (Actus Apostolorum 9, 34)

  • in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)

  • factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo (Actus Apostolorum 9, 37)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina