Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt (Actus Apostolorum 7, 25)
sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum (Actus Apostolorum 7, 26)
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et judicem super nos (Actus Apostolorum 7, 27)
numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Ægyptium (Actus Apostolorum 7, 28)
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini (Actus Apostolorum 7, 31)
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob tremefactus autem Moses non audebat considerare (Actus Apostolorum 7, 32)
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Ægypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 34)
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et judicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo (Actus Apostolorum 7, 35)
hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitæ dare nobis (Actus Apostolorum 7, 38)
cui noluerunt obœdire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 39)
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem (Actus Apostolorum 7, 43)