Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
et respiciens Jesum ambulantem dicit ecce agnus Dei (Evangelium secundum Ioannem 1, 36)
conversus autem Jesus et videns eos sequentes dicit eis quid quæritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Johanne et secuti fuerant eum (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus (Evangelium secundum Ioannem 1, 41)
et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
in crastinum voluit exire in Galilæam et invenit Philippum et dicit ei Jesus sequere me (Evangelium secundum Ioannem 1, 43)
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreæ et Petri (Evangelium secundum Ioannem 1, 44)
invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)