Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter (Evangelium secundum Marcum 12, 21)
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier (Evangelium secundum Marcum 12, 22)
in resurrectione ergo cum resurrexerint cujus de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
et respondens Jesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in cælis (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum (Evangelium secundum Marcum 12, 28)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis (Evangelium secundum Marcum 12, 33)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
et respondens Jesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribæ Christum Filium esse David (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro (Evangelium secundum Marcum 12, 38)