Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti (Evangelium secundum Marcum 9, 5)
et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisæi et scribæ quia Heliam oporteat venire primum (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis (Evangelium secundum Marcum 9, 13)
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt (Evangelium secundum Marcum 9, 17)
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me (Evangelium secundum Marcum 9, 18)