Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
tunc dicit illis Jesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
postquam autem resurrexero præcedam vos in Galilæam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 32)
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor (Evangelium secundum Matthaeum 26, 33)
tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)