Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cælis est ut pereat unus de pusillis istis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 20)
ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
et cum cœpisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
cum autem non haberet unde redderet jussit eum dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat et reddi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
et procidens conservus ejus rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)
ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)