Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Juda nolite timere (Prophetia Zachariae 8, 15)
et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quæramus Dominum exercituum vadam etiam ego (Prophetia Zachariae 8, 21)
et venient populi multi et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 8, 22)
hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Prophetia Zachariae 8, 23)
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)
videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes ejus et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur (Prophetia Zachariae 9, 5)
et auferam sanguinem ejus de ore ejus et abominationes ejus de medio dentium ejus et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Juda et Accaron quasi Jebuseus (Prophetia Zachariae 9, 7)
et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)
exulta satis filia Sion jubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinæ (Prophetia Zachariae 9, 9)
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi (Prophetia Zachariae 9, 12)
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundæ et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialæ et quasi cornua altaris (Prophetia Zachariae 9, 15)