Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum dicens (Prophetia Aggaei 1, 1)
seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum (Prophetia Aggaei 1, 6)
respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam (Prophetia Aggaei 1, 9)
propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum (Prophetia Aggaei 1, 10)
et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quæcumque profert humus et super homines et super jumenta et super omnem laborem manuum (Prophetia Aggaei 1, 11)
et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)
et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Juda et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui (Prophetia Aggaei 1, 14)
in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis (Prophetia Aggaei 2, 1)
loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens (Prophetia Aggaei 2, 3)
quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris (Prophetia Aggaei 2, 4)
et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Jesu fili Josedech sacerdos magne et confortare omnis popule terræ dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 5)
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)