Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. (Prophetia Danielis 13, 6)

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)

  • Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius (Prophetia Danielis 13, 8)

  • et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caëlum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum (Prophetia Danielis 13, 10)

  • erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea (Prophetia Danielis 13, 11)

  • et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum (Prophetia Danielis 13, 12)

  • Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat (Prophetia Danielis 13, 15)

  • Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)

  • Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt (Prophetia Danielis 13, 19)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina