Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes ejus (Liber Ieremiae 50, 35)

  • gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)

  • siccitas super aquas ejus erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur (Liber Ieremiae 50, 38)

  • propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem (Liber Ieremiae 50, 39)

  • ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutæ sunt manus ejus angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem (Liber Ieremiae 50, 43)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 50, 44)

  • propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (Liber Ieremiae 50, 45)

  • hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)

  • et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram ejus quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis ejus (Liber Ieremiae 51, 2)

  • non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere juvenibus ejus interficite omnem militiam ejus (Liber Ieremiae 51, 3)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina