Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • sicuti numerari non possunt stellæ cæli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos (Liber Ieremiae 33, 22)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (Liber Ieremiae 33, 23)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël vade et loquere ad Sedeciam regem Juda et dices ad eum hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni (Liber Ieremiae 34, 2)

  • et tu non effugies de manu ejus sed conprehensione capieris et in manu ejus traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os ejus cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis (Liber Ieremiae 34, 3)

  • attamen audi verbum Domini Sedecia rex Juda hæc dicit Dominus ad te non morieris in gladio (Liber Ieremiae 34, 4)

  • sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et væ domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus (Liber Ieremiae 34, 5)

  • et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem (Liber Ieremiae 34, 6)

  • et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ (Liber Ieremiae 34, 7)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina