Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur jaculis sive jumentum fuerit sive homo non vivet cum cœperit clangere bucina tunc ascendant in montem (Liber Exodus 19, 13)
jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (Liber Exodus 19, 16)
totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis (Liber Exodus 19, 18)
et sonitus bucinæ paulatim crescebat in majus et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (Liber Exodus 19, 19)
dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo (Liber Exodus 19, 21)
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)
sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt (Liber Exodus 20, 17)
cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinæ montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur (Liber Exodus 20, 19)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)