Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
ut opprimerent in judicio pauperes et vim facerent causæ humilium populi mei ut essent viduæ præda eorum et pupillos diriperent (Liber Isaiae 10, 2)
quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cujus fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram (Liber Isaiae 10, 3)
ipse autem non sic arbitrabitur et cor ejus non ita æstimabit sed ad conterendum erit cor ejus et ad internicionem gentium non paucarum (Liber Isaiae 10, 7)
numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria (Liber Isaiae 10, 9)
quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria (Liber Isaiae 10, 10)
et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus (Liber Isaiae 10, 12)
dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes (Liber Isaiae 10, 13)
et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret (Liber Isaiae 10, 14)
et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)
et gloria saltus ejus et Carmeli ejus ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus (Liber Isaiae 10, 18)
et reliquiæ ligni saltus ejus pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos (Liber Isaiae 10, 19)
et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate (Liber Isaiae 10, 20)