Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi (Liber Ecclesiasticus 42, 11)
omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari (Liber Ecclesiasticus 42, 12)
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri (Liber Ecclesiasticus 42, 13)
sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus ejus (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum ævi adnuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt revelans vestigia occultorum (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
quam desiderabilia omnia opera ejus et tamquam scintillam quam est considerare (Liber Ecclesiasticus 42, 23)
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris (Liber Ecclesiasticus 43, 3)
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcæcat oculos (Liber Ecclesiasticus 43, 4)
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum ævi (Liber Ecclesiasticus 43, 6)
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione (Liber Ecclesiasticus 43, 7)
mensis secundum nomen ejus est crescens admirabiliter in consummatione (Liber Ecclesiasticus 43, 8)