Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat
ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)
nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui (Liber Baruch 6, 7)
habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)
cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis ejus disruptus sit (Liber Baruch 6, 43)
nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)
non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt (Liber Baruch 6, 56)
similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat (Liber Baruch 6, 60)
et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis (Liber Baruch 6, 61)
nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati (Liber Baruch 6, 69)
eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo projecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati (Liber Baruch 6, 70)
in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin (Prophetia Ezechielis 1, 2)
et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent (Prophetia Ezechielis 1, 12)