Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis (Liber Genesis 41, 17)
quæ devoratis et consumptis prioribus (Liber Genesis 41, 20)
quæ priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat (Liber Genesis 41, 24)
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Ægypti (Liber Genesis 41, 46)
cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames (Liber Genesis 41, 56)
descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)
Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali (Liber Genesis 42, 4)
ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 5)
et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui (Liber Genesis 42, 6)
et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis (Liber Genesis 42, 8)
recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis (Liber Genesis 42, 9)