Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat (Liber II Paralipomenon 5, 11)
tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis (Liber II Paralipomenon 5, 12)
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei (Liber II Paralipomenon 5, 14)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)
siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)
sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te (Liber II Paralipomenon 6, 19)
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israël quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de cælis et propitiare (Liber II Paralipomenon 6, 21)
si peccaverit quispiam in proximum suum et jurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista (Liber II Paralipomenon 6, 22)
si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint pænitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 24)
ut exaudias de cælo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris (Liber II Paralipomenon 6, 35)
si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quæ juxta est (Liber II Paralipomenon 6, 36)