Mosaico decorativo

Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat

  • et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum (Liber II Regum 17, 11)

  • et abiecerunt legitima ejus et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant (Liber II Regum 17, 15)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)

  • et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Hieroboam quæ fecerat non recesserunt ab eis (Liber II Regum 17, 22)

  • usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc (Liber II Regum 17, 23)

  • usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis (Liber II Regum 17, 35)

  • sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate (Liber II Regum 17, 36)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abi filia Zacchariæ (Liber II Regum 18, 2)

  • fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus (Liber II Regum 18, 3)

  • ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem æneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan (Liber II Regum 18, 4)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina