Mosaico decorativo

Znaleziono 5422 Wyniki dla: Rat

  • grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque ejus quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat (Liber I Regum 7, 26)

  • et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturæ inter juncturas (Liber I Regum 7, 28)

  • os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (Liber I Regum 7, 31)

  • in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)

  • fecit quoque decem luteres æreos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit (Liber I Regum 7, 38)

  • et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)

  • rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)

  • in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (Liber I Regum 8, 11)

  • sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie (Liber I Regum 8, 28)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto (Liber I Regum 8, 29)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina